PS-374 / MB-587
CREDO

( CREDO III )

do=d m.5 | Gregorian

MB-587

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, 
factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula. 
Deum de Deo, Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. 
Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. 
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. 
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est. 
Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. 
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. 
Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris. 
Et iterum venturus est cum gloria, 
judicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. 
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, 
et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. 
Qui cum Patre et Filio simul adoratur, 
et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. 
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. 
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. 
Et exspecto resurrectionem mortuorum. 
Et vitam venturi saeculi. Amen. 

UnisonoPlayDownload MP3568 KB

Lihat TeksDownload Teks87 KB

Video

 
 
 
 

PS-374 / MB-587  |  CREDO  |  ( CREDO III )  |  do=d m.5 | Gregorian

Teks SATB Lagu Misa MP3 Koor Puji Syukur Paduan Suara Katolik Ekaristi
Lingkungan Luisa de Marillac Paroki Hati Tak Bernoda Santa Perawan Maria | Bandung
Website managed by
lintang papadelon  | admin@lagumisa.web.id

All information in this site is not intended for commercial purposes.